HISTORIA LIBRI ESTHER

CAPUT III: De Dario filio Arsami

Post Ochum regnavit filius ejus Arsamus. Et mortuo Joanne in Jerusalem successit ei filius ejus Jaddus in sacerdotium. Post Arsamum regnavit filius ejus Darius. Hic praefecit regionibus trans flumen Saraballam de genere Cuthaeorum, ex quibus Samaritae descenderunt. Erat autem Jaddo frater Manasses ad pontificatum anhelans, propter quod Isacham filiam Saraballae duxit uxorem. Cumque ministraret in sacerdotio, indignati sunt Jerosolymitae, et jubebant eum recedere ab uxore, aut non introire sanctuarium. Itaque Manasses cum uxore transtulit se ad socerum suum. Qui pollicitus est, ut aedificaret ei templum instar Jerosolymorum super montem Garizim, sed hoc cum sententia regis Darii faciendum erat. Interim autem condidit ei Abisam, vel Abiglam, qui est Mediterraneus vicus Tyriorum, et insignis. Et transierunt ad Manassen plures de Jerosolymitis, quibus Saraballa pecunias ministrabat, terram colendam deputabat, et habitationem.